- AEORA
- AEORAGraec. Αἰώρα, festum in honorem Erigones, Aegysthi ex Clytemnestra filiae, celebrari apud Athenienses solitum. Ita enim, praeter alios quosdam, censet Etymologici magni Auctor. Plerique tamen illud institutum ferunt in memoriam Erignoes, filiae Icarii, quae ob pietatem in patrem, in caeleste Virginis signum conversa dicitur, Hygin. Fab. 224. Vide Hesychium in Αἰώρα, Voss. de orig. et progressu Idolol. l. 1. c. 13. Meursium imprimis Graeciae Feriatae l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.